[240] EPISTOLA XL. Docto & Prudenti Iuveni D. GUILIELMO CANTERO, Amico singulari. Lovanium. Intellexi nuper ex Tabellario graviter ferre te nil a me literarum accipere tanta praesertim opportunitate, quod ut merito molestum fuerit, est tamen quod me restituat tibi, si enim meministi scripsisse te olim, in patriam brevi abeundum tibi esse, neque hoc non oscitanter legisse judicas, jam nihil caussae est, quare FRUTERIO tuo non, ut ante, sis amicissimus, putesque illum summa cum ratione scriptionem distulisse, praesertim cum scripsisses, si quid indicare vellem tibi per nuntium Ultrajectensem agendum id esse. Habes caussam, mi IULIANE, cur ad te nuper non scripserim, tu cura ut me ex tabellis tuis expungas, nil enim tibi debeo, nisi solitum animum & observantiam. Venio ad literas tuas in quibus amavi synceram illam liberae voluntatis & judici tui notam, sed quid tu ita famam meam anxie observas, ut etiam in minimis ita curiosus existas, caeterum agnosco genium. De Surgo primum tibi assentior, cum nuper in Plauto legerim Lumbos surgite atque extollite . Dimidium a medio venire persuaderi possum; sed quid illud di, an pro de ? In bonis lapsus memoria sum, cum tibi tamen eadem in epistola duonas hostias offerrem; caeterum curiositas nimia in caussa fuit tantae subtilitatis. Piletas tuos unice amplector quamvis improbi sunt, Flandri Phiaelten vocant, piratas mari suo reddemus, nam quid illis cum libris? Idem adnotaram in Festo meo de Leucasia insula ex Plinio Lib. VIII. Cap. VII. ait ille, Contra Paestanum sinum hanc esse & a Sirene ibi sepulta appellatum, quod pugnat cum Festi opinione, quare •επεχω•. Prandii tui reliquiae sunt nullae, ita me cum illo valide gessi ut non fuerit coctum prius quam concoctum. Quid mihi cum maculis tuis, qui ita candidum animum gero & mentem, ut nullus in me naevus locum habeat, candide tibi, mi IULIANE, Iuro, non placere mihi artem tuam, quae posset apud populum, ut ais, plurimum, apud me certe omnino nihil, nam, quod inquis, ad bellum non iisse spectatores equidem nego, cum praesertim omnis Senatus in theatro consideret & Pontifices & Augures, quorum auspiciis & opera bella administrabantur. Certe hujusmodi bonis omnibus semper utitur Plautus, non autem arte illa qua procul dubio fuerat usurus si fructuosam esse judicasset, illa autem fausta precatione non tam Pop. quam ipsam Remp. sibi conciliat. Sic Paccuvius, Pro imperio sic Salisubsulus vestro excubet . Alteram emendationem tibi integram relinquo, cum sciam apud te illam natam primum, deinde a me jam educatum esse. Tibulli omnia illa incerta, esse una jussisti, & certissima, qua ex re tibi gratias agit Propertiius eadem nimirum labe diluta. Nescio an tibi assentiri debeam in allusionibus tuis, cum praesertim non luserit olim Scinis ille portentosus latro, qui homines in lecto, quem ad hoc ludibrium excogitarat, compositos, si breviores essent extendere, si longiores contrahere solitus esset. Intelligis jocum, itaque velim tibi persuadeas, Propertii pontum ludere, non alludere, nec enim aliter sensus constat, cum dicat poëta, Pontum clausum ab umbroso averno ludere. Horatii versus si nescis impressi sunt jam olim, & tibi de se nil triumphi relinquent tanto jam tempore libertatem adepti. Grammaticus Clemens magno meo cum gaudio tibi obvenit, sed vide ut extrema illa, nescio an de versibus tractent, diligenter exscribas, nimis enim vereor ne impressos libros ita sedulo inspexeris & triveris, ut illa pene vetustate extrita aciem tuam non consequantur. De Poëta faveo utrique nostrum, sed cur non adjecisti antiquusne sit an novellus? Sciam ex te brevi, si videtur. Repondi ad omnia, nunc tibi ocii mei rationem habe quam disputes. Legi his diebus Catullum, & Tibullum, non tamen ut putabam, commodule, nam objecerunt mihi se quaedam salebrae, aut certe ipse mihi difficultatem omnem peperi, tu videbis, eaque libertat mea eludes, qua ego tua conatus sum, sed an praestiterim nescio: Catullus ad se ipsum scribit, & anteactae vitae commoda enumerans ait, Fulsere quondam candidi tibi soles. Cum ventitabas quo putella ducebat Amata nobis quantum amabitur nulla. Hic ego legendum puto vobis, cum semper in tertia persona persistat, & omnino venustius erit, si continuum orationis filum spectes. Muretus quid homines recti sint non admonet in eo carmine, Varus me mem, &c. Ego dici puto formosos, & optime constitute corpora, ut illud Propertii, Despicit & magnos recta puella Deos. Paulo infra eodem in carmine, Sed tu insulsa male & molesta vivis, Ego mala & vivis pro es. Ad Aurelium, Si quicquam animo tuo cupisti, Quod castum ex peteres & integellum. Muretus transit nescio qua ratione. Ego puto Catullum dicere, si cujus amore vel pueri vel puellae teneris, quam tibi castam manere optares & integram, quod tibi fieri expeteres, id mihi nunc praesta. Carmen illud de Colonia distinguendum existimo, & uno ex carmine constituenda duo, idque ex sententia Terentiani. Simile genus est in nuptiis Manlii, Collis o Heliconii Hymen o Hymenae. Quare vero hic distinguantur non video, & apud Horatium Grato Pyrrha sub antro Cui flavam religas comam, inverte jam versum Priapaeum feceris ita Cui flavam religas comam Grato Pyrrha sub antro. Hujus autem carminis doctissimi & suavissimi sensus hic mihi videtur, o Colonia, quae frequenti theatro excellis, & jam mercede histrionem conduxisti, qui in tuo ponte saltaret & gesticularetur cum timeas ne is in subjectas paludes incidat & in coeno vitam ponat, accipe a me inconciliatum nulloque aere conductum hominem, qui tibi & mihi delicias faciat; reliqua sunt facilia. Verum totius ut lacus paludis Insulsissimus est homo. Muretus ut, qua parte, interpretatur: cui non assentior, & ut esse pro veluti dico, & postea sic desiderari aio, sic insulsiss. & tamen distingui possit, ut inde hominis descriptio incipiat, Insulsissimus est homo. Cui cum sit viridissimo nupta flore puella ut puella legerem libens & puella, quod plenius est & rotundius. Ad Aurelium infra, Paedicare cupis meos amores Nec clam, nam simul & jocaris una Haeres ad latus omnia experiris Frustra, hic putarem legi posse commodissime, Nam simul es, jocaris una, ut nulla sit conjunctio, & ita venustissime futurum est: Plautus Truculento, Nempe tu eris hodie mecum mea Phronesium. Adeste Hendecasyllabi &c. Et negat mihi vestra reddituram Pugillaria . Sosipater ...... citat & rectius, Et negat mihi nostra redditurum Pugillaria. Ad Ortalum, Qualia sub densis ramorum concinit alis Daulias assumpti fata gemens Ityli, lego absumpti. Plautus Mostellaria, Quid ego ex te audio absumpti sumus. De Coma Berenices, Idem me ille Conon caelesti numine vidit, malim lumine. Infra, Atque ibi prae cunctis pro dulci conjuge Divis, ex superioribus legendum putarem me cunctis, ut ibi Fulgentem clare quam multis illa Dearum Levia protendens brachia pollicita es. Coma loquitur, quod mecum facit. Isque per aetherias me tollens advolat auras, malim avolat. Sequitur, Virginis & saevi contingens namque leonis Lumina, libentius legam Iamque Leonis. Ad Manlium in extremo nostrum scabra tangat rubigine nomen Haec atque illa dies . Supra in eodem carmine Ne tenuem texens sublimis aranea telam Deserto in Manli nomine opus faciat, quare reponerem vostrum vel vestrum, neque enim puto Catullum immortalitatem suam ex hoc carmine metiri, qui nunquam intermoriturum nomen haberet ex aliis omnibus. Ad Tibullum venio, cujus non pauca observavi, quae tibi mecum communia esse volui, partim ut de iis judicium tuum intelligerem, partim etiam ut si in hoc poëta succedere feliciter videam aliis quoque idem officii praestem. Tibullus Elegia II. Neu quisquam multo perfusum tempora Baccho excites, Robortellus magnum quid invenisse se ratus putat legendum percussum, ut respondeat ad •οινοπληγα• Graecorum, sed tamen Tibullus paulo intra eandem locutionem usurpat Elegia VII. Geniumque choreis Concelebra & multo tempora funde mero. Poterat •οινοπληγα• suum Robortellus ad illud Ovidii applicare, qui in Amoribus ait, Et multo tempora quassa mero. Elegia quarta, sic ego, tum Bacchi respondet rustica proles Armatus curva sic mihi falce Deus, malim cum Bacchi. Alii sic legunt, sed longe id a vestigiis literarum; quare aut retineam scripturam veterem, aut cum legam. Circa finem, At tu, qui Venerem docuisti vendere primus Quisquis es infelix urgeat ossa lapis. Quis dubitet hic esse legendum tua? Ibidem inf. Venus ipsa querelis Supplicibus, miseris flentibus illa favet, ego f letibus; quid enim sunt miseri flentes, abhorret ab illa Romana Venere. Ultimum carmen hujus Elegiae offendit aures meas, & tamen dubito quid agendum sit, sic habet, Parce puer quaeso, ne turbis fabula fiam Cum mea ridebunt vana magisteria, Legerem hic libens turpis fabula. Sed tamen illud ridebunt in mora esse possit, nisi putarem me alibi similem locutionem observasse. Elegia VII. Sed varii flores & frons redimita corymbis Fusa sed ad teneros lutea palla pedes, Hic legendum censeo sed frons redimita, ut ter repetatur Sed, quod facit in sequenti Elegia, Sed corpus tetigisse nocet, sed longa dedisse Oscula sed femori conseruisse femur Elegia octava Heu sero revocatur amor, seroque juventa Cum vetus infecit cana senecta caput. Tum studium formae est coma cum mutatur ut annos Dissimulet. Legendum puto Coma tum mutatur, nam de cana senecta dixit antea. Paulum intra Vech miser absenti maestas quam saepe querelas Conjicit & lachrymis omnia plena madent, nescio an audeam hoc in loco superbum mearum aurium judicium tibi indicare. Sed tamen faciam. Puto legendum, Somnia plena, vel omina plena pro ora, nam Festus omina dici ait, quasi oremina, vel certe omnia plana. Nihil affirmo, tu videbis. Elegia nona primo versu, Quid mihi si fueras miseros laesurus amores, Lego lusurus, ut in praecedenti Hic Marathus quondam miseros ludebat amantes. Lib. III. Eleg. I. Indices ut nomen litera pacta tuum. Muretus facta legit. Ego nihil mutandum censeo: Est enim similis locutio cum illa qua pangi carmina dicuntur, ut ait Festus, cum in cera figuntur. Elegia III. Sit mihi paupertas tecum jucunda Neaera, At sine te regum munera nulla volo, ut dicat Poëta, posse fieri ut cum Neaera sibi paupertas jucunda, sed sine illa ne regiae quidem opes, Eleg. ultima, Haec amor & majora volet, Ego legendum existimo valet. Haec pauca de multis ad te scribere visum est, ut non deesset IULIANO meo, quo FRUTERIUM rursus in amicitiam suam reciperet, & eo affectu prosequeretur, quo ille illum. Ride, mi IULIANE, sed tamen in re luctuosa. Nuper hic Sanctus quidam homicidium fecit in sacello Trinitatis, sed audi quam ingratus fuerit in presbyterum suum. Iam collocandus in altissima pulvinaria erat, & machinis quibusdam in parietem subducebatur, cum nimio suo pondere pulvinaria irrupit & quantus, quantus erat in sacerdotis sui caput validissime insiliit, nullo cum miraculo, nisi mortifero. Incepi hac de re ludere cum Musis, tu cum absolvero habebis. Vale, mi IULIANE, & me ama, ut facis. Tuus quem nosti LUCAS FRUTERIUS. Cum haec scriberem venit ad me Tabellarius, dixitque se postridie ejus diei profecturum, idque propter uxoris suae adversam valetudinem, quare cum tibi nuper non scripserim, compensabo silentium illud meum isthoc corollario. Tibullus, itaque in Heroico illo quo Messalae laudes persequitur simul Ulyssis labores ex occasione interferit his verbis, Vidit ut inferno Plutoni subdita regna Magna Deum soboles levibus discurreret umbris, nescio quomodo haec cohaereant, ego malim vidit ut inferno Plutonis subdita regno Magna Deum, &c. Propertius Eleg. V. lib. I. Cum tibi singultu fortia verba cadent. Et tremulis maestis orietur fletibus horror, non offendit aures meas penthemimeris carminis poëtis usitatissima, sed Venerem illam non invenio, quae erit procul dubio maxima, si ita legas. Et tremulus maestis orietur fletibus horror. Idem lib. III. Eleg. VIII. Dulcior ignis erat Paridi cum grata per arma Tyndaridi poterat gaudia ferre suae . Vide, mi IULIANE, an hic rectius legatur, cum Graja per arma, unius literulae mutatione. Eleg. XI. Faedaque Tarpeio Conopaeo tendere faxo jura dare statuas inter & arma mari, Indubitato legendum & intelligendum de statuis Marii, cui, ut Plinius ait, Romae statuae erant etiam in omnibus vicis, quae subversae sunt Syllae introitu. Lib. IV. Eleg. IV. Proditu quid mirum fraterni cornua monstri Cum patuit lecto stamine torta via? Malim cum Catullo tecto stamine, ille ait, errabunda regens tenui vestigia filo. vel lege recto. Eleg. X. de Hercule & Caco. Dii tibi dent alios fontes, haec lympha puellas Avia, secreti limitis una fuit, ait Sacerdos Herculi, qui in lucum Nympharum inciderat, cupiebatque ex illarum fonte sitim sibi restinguere, hanc aquam nulli fluere, nisi puellis, quare lego, una fluit. Caussa perorata est flentes me surgite testes, id facit ad tuum surgo, est ultima in Elegia Propertii. Unum aut alterum adjiciam, quod in superioribus adjecisse debueram, sed authoritate authoris veteris destitutus non audebam; nunc autem cum invenerim tibi habe conjecturam meam. Catullus ad Varum de Suffeno, Haec cum legas, tum bellus ille & urbanis Suffenus, unus caprimulgus, aut fossor Rursus videtur; tantum abhorret ac nutat. Muretus nihil in hunc locum. Videtur mihi scriptum reliquisse Catullus, tantum abhorret ac mutat; Id qua ratione dicam, non videntur mihi differre ista abhorrere ac nutare. Horremus ex frigore, & nutamus concussione capitis. Mutat venustius erit, si intelligamus poëtam dicere, Suffenum qui carmina sua eleganter in membrana descripta & aureis evincta laminis parum referre, cum legatur, Muto veteres dixisse testatur Varro apud Gellium. In priore verbo graves prosodiae, quae fuerunt, manent, reliquae mutant. Gellius XVIII. Cap. X. Unum adjiciam & te sic valere jubebo, id est mirari me qua ratione Nannius Terentii illud, Vidi Cantharam suffarcinatam, cum illa ex Plauto, sicut alias multas desumpta sit. In Epidico certe est muta persona, sed tamen ancilla, verba Pariphanis haec sunt. Eho Canthara statim jube Acropolisticem prodire filiam ante aedes meam, Ut suam videat matrem, nec movere debebat Nannium phrasis illa suffarcinata Canthara pro onerata. Catullus alio quidem sensu, sed locutio consimili Nihilominore verpa es fartus. Habes quantum patitur papyrus, Sed, o amice, scribe quaeso, quid illud meum fuerit de Macro, Ego nulla ratione assequi possum, Vale. Tuus qui supra. |